- SAXUM Adorationis
- SAXUM Adorationisprohibetur Levit. c. 26. v. 1. Nefacite vobis ieola ---- neque Saxum formatum ponite in terra vestra, ut incurvetis vos ante illud, Ubi formatum, additur, nempe in imaginem a liquam adorationi expositam. Vide Seldenum de Iure Nat. et Gent. iuxta Discipl. Ebraeor. l. 2. c. 6. Effigiatum idem vocat Minucius Fel. Octavio, Augustinus de Haer. c. 86. Martianus Capella de Nupt. Philologiae l. 6. Alii. Vide supra Effigies. Sed et Saxa rudia antiquitus pro simulacris istiusmodi Pausan. Achaicis, Τὰπαλαιότερα καὶ τοῖς πᾶσιν Ε῞λλησι τιμὰς Θεῶν ἀντὶ ἀγαλμάτων εἰχον ἀργοὶ λίθοι. Saeculis vetustioribus, apud Graecos quideniuniversos, rudes lapides pro simulacris divinos habuêre honores. Qua de re hîc passim, infra inter alia, voce Umbilicus. Huiusmodi vero saxa flevisse saepe leguntur, Statius l. 9. v. 636.Aspicit et niveae saxum maduisse Dianae.Ubi scite Saxum Dianae, non ipsam, dicit. Credebant enim vel credere videri volebant, in lapidibus statuisque habitare sua Numina. Ovid. Met. l. 15. v. 792. in praesagiis caesi Caesaris,Mille locis lacrimavit ebur ----Alii. Quo illa Lucani pertinent, l. 1. v. 556.Indigites flevisse Deos, Urbisque laboremTestatos sudore lares ----Vide Plut. in Camillo, ubi huius rei causam dare nititur, Casp. Barthium Animadvers. ad Stat. d. l. et supra in voce Saxa, item infra, ubi de Statuis.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.